The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 6 › Luke 6:45

Luke 6:45

Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. + 6.45 Profert bonum. Diligit inimicum. Omni petenti tribuit, et hujusmodi. Profert malum, etc. Odit amicum, aufert aliena, non dat sua, et hujusmodi, quæ Deus judicat secundum intentionem cordis. Et vere, quia de bono vel malo corde procedit, bonus vel malus debet judicari fructus, quia ex abundantia cordis quod interius latet loquitur os, id est procedit exterius effectus, tam in verbis quam in factis. Hoc est quantum ad divinum examen cui loquitur os cordis, quia ex qua intentione verba procedunt, non ignorat. Quia etiam verba quæ exterius bona videntur, quia ex mala radice procedunt, non bona esse judicat; unde subdit: Quid autem vocatis me Domine? Quasi dicat: Quid folia rectæ confessionis vos germinare jactatis, qui nullos boni operis fructus ostenditis? Ex abundantia. Per oris locutionem, universa quæ actu vel cogitatu de corde proferuntur, Dominus significat. Nam et verbum pro facto solet poni; unde: Non fuit verbum, quod non ostenderet eis Isa. 39..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

A good man out of the good treasure of his heart bringeth forth that which is good; and an evil man out of the evil treasure of his heart bringeth forth that which is evil: for of the abundance of the heart his mouth speaketh.

In Context

44Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam. + 6.44 Unaquæque enim arbor. Mali suo fructu noscuntur, dum bonos opprimunt, et Deum si non verbis, blasphemant factis: et maxime per impatientiam dignoscuntur in tempore adversitatis. Jejunia enim et oratio, et hujusmodi sunt simulatis ut et bonis: sed non debent oves pelles suas deponere, etiam si aliquando lupi eis se contegant. Cognoscitur. Non a veste, sed ab operibus quæ fiunt ab eis, cognoscuntur. Quia ut spina non facit uvam, sic bona arbor bonum, mala malum, et non e converso. Neque enim de spinis. Non de spinis, id est sollicitudinibus mundi, ficus, id est dulcedo resurrectionis, neque de rubo, id est punctione vitiorum, uva, id est fructus animæ. Quæ sicut uva proxima terrenis, corrumpitur, in superioribus maturatur. Vel de carne quæ generat spinas et tribulos, non vindemiamus Christum, qui sicut uva pependit in ligno. Spina et rubus, hæreticis, a quibus nullus sapientium sanctitatem vel virtutem poterit invenire, sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinæ et rubi, curæ sæculi et punctiones vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novæ conversationis quam Christus in nobis esurit, et fervor dilectionis qui lætificat cor hominis. Non de spinis et rubis uva vel ficus, quia mens adhuc hominis veteris pressa consuetudine, potest quidem simulare, sed non ferre fructum novi hominis. Quod si quando facta vel dicta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei.

46Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico? + 6.46 Quid autem, etc. Hæc vocatio videtur fructus bonæ arboris, sed quia non procedit de pinguedine charitatis, Deus non bonum judicat. Quæ autem bonorum malorumve fructuum vera discretio sit, sub alia figura supponit:

Read all of Luke 6

Cross References

Psalms 12:2quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem? + 12.2 Quandiu. CAS. Magnus ardor sustinentis, etc., usque ad quia spes protrahitur. Consilia. AUG. Consilio non est opus, etc., usque ad dolens precansque æterna. 1

Psalms 40:8In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi. + 40.8 Egrediebatur foras. A sinu veritatis, malus ingressus, malus egressus. In idipsum. AUG. Id est, uno consilio omnes adversum me susurrabant. Susurrabant. CASS. Non audent detegere consilium, quia in scelere socii sunt omnes: cum pauci soleant esse auctores scelerum. 1

Psalms 52:2Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum. 1

Psalms 59:12nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? + 59.12 Non egredieris. AUG. Sed intus operaberis, et sic melius deducet, quia sic videtur non pro temporali vita pugnare, sed pro futura. 1

Psalms 71:15Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei. + 71.15 Et vivet, et dabitur ei de auro, etc. CAS. De honorificentia regis. Arabiæ. AUG. Per Arabiam, gentes; per aurum, sapientiam, quæ excellit inter doctrinas. De ipso semper. ID. Multiplicando, vel consequendo, vel de ejus institutione, quia ipse orare docuit. 1

Proverbs 4:23Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. + 4.23 Omni custodia serva cor tuum. Sunt qui recte vivere videntur hominibus, etc., usque ad modus æstimatur vitæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 6:45

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 6:44Luke 6Luke 6:46 →