The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 7 › John 7:18

John 7:18

Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. + 7.18 Qui a semetipso. Antichristus non est verax, et injustitia in illo est, quia quærit gloriam suam, non Dei, a quo non est missus, sed venire permissus. Qui autem, etc. Id est, ego qui licet æqualis Patri, tamen in servi forma quæro gloriam Patris, non meam, in hoc exemplum humilitatis tribuit, ut omnia bona Deo tribuamus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that speaketh of himself seeketh his own glory: but he that seeketh his glory that sent him, the same is true, and no unrighteousness is in him.

In Context

17Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.

19Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? + 7.19 Nonne Moyses, etc. Ego ex Deo loquor et gloriam ejus quæro, verax, justus: sed vos qui gloriamini in lege, contra legem quæ vetat occidere, quæritis me interficere.

Read all of John 7

Cross References

Numbers 11:29At ille: Quid, inquit æmularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? + 11.29 Quid, inquit, æmularis. GREG., lib. XXIII Moral., cap. 24. Pia mens pastorum, etc., usque ad qui bonum quod habuit non invidit. Coturnicum multitudinem, qui parum, etc. RAB. in Num. Carnalis populus Judæorum, etc., usque ad Nostra autem conversatio in cœlis est II Cor. 10..

Matthew 6:9Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. + 6.9 Pater noster. BEDA. Inter cætera salutaria monita et divina, quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit, etc., usque ad et hi sunt veri adoratores, qui Filii per gratiam adorant Patrem in spiritu et veritate. Nulla oratio magis spiritualis est quam illa quæ ex ore Filii, qui est Veritas, processit. Pater noster. Cui non timore, sed amore hæreditatis servimus. Dum Pater dicitur, de adoptione cogitemus, ut Patri pium affectum rependamus. Dum dicitur noster, fraternitatis admonetur, cum sit communis adoptio omnibus. Nemo dicat meus, quod proprie filio convenit, cui pater est per naturam. Unde alibi. Vado ad Patrem meum Joan. 7., specialiter per naturam: et vestrum, conjunctum per gratiam. Pater noster dicitur, quod commune omnibus, nemo dicat meus: quod solum Christo convenit, qui filius est per naturam; aliis conceditur communis gratia adoptionis. RAB. Monetur nobilis et dives non superbire, etc., usque ad Quid negabit filiis, qui jam dedit quod pater est? AUG. Nusquam invenitur præceptum populo Isræl, ut diceret: Pater noster, aut oraret, etc., usque ad si ab ejus mandatis non aberrarent. Sicut est illud: Filios genui et exaltavi Isa. 1., etc In cœlis. Spiritualibus, ut ad spiritualitatem in qua habitat, festinare discamus, et cœlestia ab eo quæramus. Sanctificetur nomen tuum. Videnda est harum distinctio septem petitionum. Nam cum vita nostra temporaliter agitur speraturque æterna, priora sunt, etc., usque ad liberatio enim facit liberos, id est, filios, ut dicamus spiritu adoptionis, Abba Pater. Amen, significat in omnibus his petitionibus indubitanter a Domino tribui quod petitur, si ultimæ conditionis pactum servare non negligimus. Unde subdit: Si dimiseritis, etc. Sanctificetur, etc. Hic spiritum sapientiæ oramus, ne a sanctificatione nominis primus in aliquo discrepemus: sed patris nomen in filiis moribus et vita ostendatur. Nomen patris in nobis est, qui filii dicimur: quod petimus sanctificari. Non ut ipse sanctior sit, sed ut in nobis operetur augmentum suæ sanctificationis: nam sanctificatio filiorum nomini ejus attribuitur. Ita dicitur sanctificari sicut clarificari, et magnificari in nobis: Sanctificetur, id est, ita sicut est sanctum, habeatur hominibus: et ita innotescat illis Deus, ut non putent aliquid sanctius.

John 5:41Claritatem ab hominibus non accipio. + 5.41 Claritatem. Nec ideo hoc loquor, ut quæram gloriam meam, sed vobis errantibus condoleo, qui non habetis dilectionem Dei, et ad viam veritatis reducere volo.

John 8:54Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, + 8.54 Respondit Jesus. Contra hoc quod dicunt: Quem te facis? refert gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est.

John 12:28Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. + 12.28 Pater, clarifica. Salvationem quæro, sed passionem non recuso, propter quam passionem clarifica me quod est gloria tui nominis.

John 17:4Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: + 17.4 Opus consummavi. Id est, si aperte futurum diceret, clarificabo, gentibus prædicando. Opus consummabo, quia jam factum prædestinatione; et pro jam facto est habendum, quod certissime est futurum. Hanc prædestinationem in sua clarificatione manifestius aperit, dicens: Quam habui apud te priusquam mundus esset; id est, sicut tunc in prædestinatione habui apud te ante tempora, ita nunc in re fac in mundo in tempore. Dedisti mihi, etc. In quo notatur gratia. Nihil enim habet in homine quod non accepit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 7:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 7:17John 7John 7:19 →