bible.software › John › John 7 › John 7:17
John 7:17
Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If any man will do his will, he shall know of the doctrine, whether it be of God, or whether I speak of myself.
In Context
16Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. + 7.16 Respondit eis: Mea doctrina, hominis, non est mea, sed Dei. Vel quia non est verbum nullius, sed alicujus doctrina ejus, id est ipse verbum, doctrina ejus non est sua, sed ejus a quo est: quod est - Ego non sum a meipso. Et quia hoc profundum vidit non omnes intellecturos, dedit consilium: Si vis intelligere, crede. Hoc est: Si quis credit me Filium Dei, cognoscet de doctrina, id est, intelliget quod doctrina mea non est mea.
18Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. + 7.18 Qui a semetipso. Antichristus non est verax, et injustitia in illo est, quia quærit gloriam suam, non Dei, a quo non est missus, sed venire permissus. Qui autem, etc. Id est, ego qui licet æqualis Patri, tamen in servi forma quæro gloriam Patris, non meam, in hoc exemplum humilitatis tribuit, ut omnia bona Deo tribuamus.
Read all of John 7
Cross References
Psalms 25:8Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. + 25.8 Domine. CASS. Petit ne malis in judicio misceatur, quia non eis, sed concordat domui Dei. Dilexi decorem. CASS. Hæc ideo faciam, quia lilexi me facere decoram domum tibi, et locum, quo gloriose habites, ut de gloria et essentia Dei aliquid capiam. 1
Jeremiah 31:33Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:
Hosea 6:3Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
Malachi 4:2Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
This Verse In Other Editions
Study John 7:17