The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 7 › John 7:19

John 7:19

Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? + 7.19 Nonne Moyses, etc. Ego ex Deo loquor et gloriam ejus quæro, verax, justus: sed vos qui gloriamini in lege, contra legem quæ vetat occidere, quæritis me interficere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Did not Moses give you the law, and yet none of you keepeth the law? Why go ye about to kill me?

In Context

18Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. + 7.18 Qui a semetipso. Antichristus non est verax, et injustitia in illo est, quia quærit gloriam suam, non Dei, a quo non est missus, sed venire permissus. Qui autem, etc. Id est, ego qui licet æqualis Patri, tamen in servi forma quæro gloriam Patris, non meam, in hoc exemplum humilitatis tribuit, ut omnia bona Deo tribuamus.

20Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere? + 7.20 Dæmonium. Quærunt occidere et, quod pejus est, dicunt eum dæmonium habere, qui dæmonia pellit.

Read all of John 7

Cross References

Exodus 24:2Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo. + 24.2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum. RAB. Prius præcipitur ut Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta seniores, ascendant ad Dominum. Et statim subjungitur quod solus Moyses ascendat ad Dominum, cæteri non appropinquent, sed adorent procul. Ubi moraliter instruimur vires nostras perpendere, nec ultra posse nostrum arcem contemplationis attingere, sed quantum divina clementia vocat, et regula Scripturæ provocat. GREG. Moyses ut sublimia Dei præcepta perciperet, alta conscendit; et ut interna penetret, ab externis tumultibus occultatur: quia viri sancti qui exterioribus officiis deservire necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta confugiunt, ibique cogitationis intimæ cacumen ascendunt, et legem quasi in monte percipiunt, dum, postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis suæ vertice supernæ voluntatis sententiam perscrutantur.

Deuteronomy 33:4Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob. + 33.4 Hæreditatem. Quia hæc est utilitas legis, hæreditas Abrahæ promissa: Si volueritis et audieritis, me bona terræ comedetis. Erit apud rectissimum, etc. Jacob, ab angelo benedictus, Isræl vocatus est, id est rectus Dei; et Judæus ad fidem conversus ab eo post resurrectionem benedictus, cui in passione prævaluit, ob justitiæ professionem rectissimus appellatur. Unde: Audi, Jacob, serve meus, et rectissime, quem elegi, etc. Isa. 49.

Matthew 12:14Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.

Matthew 23:2dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.

Mark 3:6Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. + 3.6 Exeuntes autem. Qui per se non possunt, socios iniquitatis quærunt. Cum Herodianis. Ministri Herodis propter inimicitias quas ipse adversus hominem exercebat, Jesum insidiis et odiis persequebantur quem Joannes prædicabat.

John 5:16Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. + 5.16 Quia hæc faciebat in sabbato. Quasi solutor legis agens contra Deum qui requievit in sabbato, sex diebus primo operatus. Contra quod ait Jesus: Non sex diebus tantum ut putatis operatus est Deus, sed usque modo operatur, quia qui sex diebus condidit nova, a quibus requievit die septimo, postea operatur usque in finem gubernando, sustentando, renovando, propagando, ut permaneant condita. Et cum semper operatur Deus, constat sacramentum esse quod de requie sabbati legitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 7:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 7:18John 7John 7:20 →