John 7:42
nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
41Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus?
43Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
Cross References
1 Samuel 16:1Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.
1 Samuel 16:11Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat. + 16.11 Parvulus. De officio pecorum factus est David rex hominum: Christus autem ab ovili Judaicæ plebis ad regnum gentium translatus est. GREG., lib. I Moral., cap. 6; lib. 18, cap. 6. Diabolus, licet afflictionem justorum semper appetat, etc., usque ad potestas nisi a Deo non est.
1 Samuel 17:58Et ait ad eum Saul: De qua progenie es, o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitæ ego sum.
Psalms 89:4Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit: et custodia in nocte + 89.4 Dies hesterna. AUG. Non dicit, saltem sicut crastina, etc., usque ad in sollicitudine, et trepidatione, et quasi nihil est. 1
Isaiah 11:1[Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. + 11.1 Et egredietur virga. HIER. Usque ad principium visionis Babylonis, prophetia est de Christo, quam per partes explanamus, ne lectoris memoriam confundamus. Egredietur. Virgam et florem Judæi ipsum Christum interpretantur, etc., usque ad et tu es Filius meus primogenitus, qui regnas in sempiternum.
Micah 5:2[Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.