John 7:8
Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est. + 7.8 Ego enim non ascendo. AUG. Quidam dicunt hoc ad passionem pertinere, quia non in festivitate scenopegiæ, sed in paschali qua agnus occidi solet, crucem ascendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Go ye up unto this feast: I go not up yet unto this feast; for my time is not yet full come.
In Context
9Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
Cross References
John 7:6Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum. + 7.6 Tempus. Ideo non est nunc tempus meum, sed vestrum, quia non sum amator mundi ut vos, sed accusator, et ideo non audit vos mundus suos falsos testes, qui dicitis bona mala et mala bona.
John 8:20Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. + 8.20 Hæc verba, etc. Gazæ divitiæ, Phylaxe servare. Typice: Gazophylacium est mysteria Scripturarum, quæ sunt in templo, id est in Christo. Hæc secreta post resurrectionem aperuit apostolis, sed in his modo loquitur per parabolas non intelligentibus Judæis. Et nemo apprehendit eum. Id est, loquentem de Deitate.
John 11:6Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus; + 11.6 Duobus diebus. Ut quatriduum impieretur. Prima enim die quo nuntiatum est ei, mortuus est languidus trans Jordanem; per duos dies mansit, ecce tres: quarto autem die venit.