John 8:20
Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. + 8.20 Hæc verba, etc. Gazæ divitiæ, Phylaxe servare. Typice: Gazophylacium est mysteria Scripturarum, quæ sunt in templo, id est in Christo. Hæc secreta post resurrectionem aperuit apostolis, sed in his modo loquitur per parabolas non intelligentibus Judæis. Et nemo apprehendit eum. Id est, loquentem de Deitate.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 9:26His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini. + 9.26 His quatuor Levitis, etc. RAB. Qui fuerunt hi quatuor Levitæ quibus omnis numerus creditus erat janitorum demonstratur cum dicitur: De Hosa autem, id est de filiis Merari, Semri princeps, etc., ut habetur in cap. 26. Quatuor principes janitorum sancti doctores sunt qui quatuor Evangeliis ostium fidei servantes patefaciunt credentibus et concludunt blasphemantibus, quibus cum Petro claves commissæ sunt Matth. 16.. Hi per quatuor ventos ostia custodiunt, quia per quatuor plagas mundi gentes ad fidem vocant, et Ecclesiam vigilanter servant.
Mark 12:41Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. + 12.41 Gazophylacium. BEDA. Græce, servare Latine. Gaza, Persice, divitiæ, Gazophylacium locus quo divitiæ servantur, et arca, scilicet, in qua populi donaria congregabantur ad usus templi. Unde in libro Regnum: Tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper IV Reg. 12., etc., et porticus in quibus servabantur. Unde: Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo. Aspiciebat quomodo. Sicut appetitores primatus et vanæ gloriæ cavendos esse dixit, et simulatione orantibus prolixius judicium prædixit, sic etiam offerentes justo examine discernit, ut retribuat singulis, secundum cor et opera, quod et hodie facit in Ecclesia. Divites. BEDA. Divites, Judæi de justitia legis elati, etc., usque ad cunctis superborum Judæorum operibus, præstant.
Luke 13:31In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.
John 7:8Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est. + 7.8 Ego enim non ascendo. AUG. Quidam dicunt hoc ad passionem pertinere, quia non in festivitate scenopegiæ, sed in paschali qua agnus occidi solet, crucem ascendit.
John 7:44Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.
John 10:39Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. + 10.39 Quia in me est Pater. Pater est in Filio, Filius in Patre, ut æqualis in eo cui æqualis est; unde et potest dicere: Ego et Pater unum sumus. Et qui videt me, videt et Patrem; et hoc est ei proprium. Munus autem est homini per participationem quod dicitur esse in Deo continente et Deus in eo, ut in vase.