John 8:14
Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. + 8.14 Verum est testimonium. Meum testimonium ideo verum est habendum, quia scio unde venio, hoc est, quia testimonio Patris confirmatur. veni missus a Patre, non tamen eum deserens, et impleto ministerio ad Patrem redeo, nec tamen mundum relinquo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 12:3(erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),
John 7:27Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
John 9:29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit. + 9.29 Hunc autem nescimus. Superius dixerant: Hunc scimus: unde hinc dicunt se nescire, sed nescire nos dicimus quæ abjicimus. Ille nescitur, latet humilitate, proditur signorum virtute: nescitur unde sit, et ut Deus cæcos illuminat.
John 10:36quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?
John 14:10Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
John 17:8quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.