The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 7 › John 7:27

John 7:27

Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Howbeit we know this man whence he is: but when Christ cometh, no man knoweth whence he is.

In Context

26et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?

28Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. + 7.28 Et me scitis. Id est, effigiem vultus mei, et unde sim nativitatem et parentes, quod est: secundum carnem me noscitis, sed non secundum Divinitatem, quia a me ipso non veni. Nesciebant eum Dei Filium esse, nec a Patre missum: nesciebant etiam Deum Patrem qui verus est genitor ipsius veritatis. Sed unde possunt scire, subdit: Ego scio. Ergo a me quærite, in me credite, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare Marc. 11..

Read all of John 7

Cross References

Isaiah 53:8De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. + 53.8 De judicio. Judex omnium judicii non reperit veritatem, sed sine culpa damnatus est. Unde admiratur propheta quod omnium Deus passioni se tradiderit.

Jeremiah 30:21Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus:

Matthew 2:5At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam: + 2.5 In Bethlehem Judæ. Locum nativitatis exprimunt, quem testimonio Scripturæ didicerunt, ut ipsa eorum scientia illis fieret ad testimonium damnationis, nobis ad adjutorium fidei. Ex hoc patet, quia non ex ignorantia, sed ex cordis duritia credere noluerunt.

Mark 6:3Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. + 6.3 Faber. BEDA. Qui operatur igni et spiritu; unde: Ipse baptizabit vos in igne et spiritu Joan. 1.. Faber est qui fabricatus est auroram et solem.

John 6:42et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi?

John 7:41Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 7:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 7:26John 7John 7:28 →