The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 8 › John 8:15

John 8:15

Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam; + 8.15 Vos secundum carnem judicatis. Quia illud nescitis, ideo vos secundum carnem judicatis, hoc est, hominem putatis, cui in laude sua credendum non sit, et etiam damnatis. Ego non judico quemquam. Ego non judico, quasi, secundum carnem, ut nos, vel penitus non judico hoc primo adventu, sed salvo, sed quia secundo adventu judicabit, subdit hoc: Et si judico ego, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye judge after the flesh; I judge no man.

In Context

14Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. + 8.14 Verum est testimonium. Meum testimonium ideo verum est habendum, quia scio unde venio, hoc est, quia testimonio Patris confirmatur. veni missus a Patre, non tamen eum deserens, et impleto ministerio ad Patrem redeo, nec tamen mundum relinquo.

16et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater. + 8.16 Quia solus AUG. Ideo verum, quia non solus, sed ego et Pater. Ecce ergo duo in personis, licet unum in substantia; quod est: Ideo verum est judicium meum, quia verus Dei Filius sum, unde probatur quod Filius, quia non solus, sed Pater mecum.

Read all of John 8

Cross References

Psalms 58:1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret. + 58.1 In finem ne. CASS. Frustra tentat aliquis disperdere quod toties divina prohibet auctoritas. Ne disperdas. AUG. Cum Pilatus dixit: Quod scripsi, scripsi, etc., usque ad et famam habere in omnibus gentibus. CASS. Orat primo liberari ascendendo ab imis ad alta: orat etiam pro salute gentium. AUG. Loquitur hic integer Christus, scilicet caput et corpus. 1

Amos 5:7qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis):

Habakkuk 1:4Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium; quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.

John 3:17Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

John 8:11Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare. + 8.11 Nec ego te condemnabo. Sed quia poterat timere ne iste qui sine peccato est eam puniret, dicit ei, ut misericors præterita peccata dimittens: Nec ego te condemnabo, ut justus ne amplius peccet interdicens.

John 18:36Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc. + 18.36 Regnum. Hoc est quod nos scire voluit, sed prius vicissim interrogando voluit ostendere quæ esset de regno suo hominum opinio, Judæorum vel gentilium, qua ostensa utrisque aptius respondet: Regnum meum non est de hoc mundo. Quasi, decepti estis; non enim impedio dominationem vestram in hoc mundo, ne vane timeatis et serviatis, sed ad regnum cœleste credendo venire.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 8:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 8:14John 8John 8:16 →