Luke 10:21
In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. + 10.21 In ipsa hora. Cum de subjectione immundorum spirituum, de nominibus scriptis in cœlo loqueretur, ostendit per quid hæc tanta celsitudo data sit hominibus, scilicet per humilitatem fidei Christianæ. Confiteor tibi, Domine. Gratias ago, quia apostolis adventus mei aperuisti sacramenta, quæ ignorant scribæ et Pharisæi, qui sibi sapientes videntur. Revelasti ea. Non ait, insipientibus et hebetibus, sed parvulis, id est humilibus, ut probet se tumorem damnasse, non acumen. Quia sic. Non rationem reddit cur hos elegit, illos reprobaverit, sed sic Deo placitum dicit. In quo accipimus exemplum humilitatis, ne temere discutiamus de supernis consiliis. Omnia mihi, etc. Commendata humilitate, per quam ad fidem venitur, pulchre de ipsa fide locus connectitur, cum omnia sibi tradita dicit, non elementa quæ ipse creavit, sed illos parvulos, quibus Pater sacramenta Filii revelavit. Cum audis omnia, agnoscis omnipotentem, non decolorem, non degenerem Patris. Cum audis tradita, confiteris Filium cui per naturam unius substantiæ omnia jure sunt propria, non dono collata per gratiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 8:2[Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos. + 8.2 Domine, Dominus noster, quam admirabile nomen! etc. CASS. Primo laudes Dei, majestas ejus, et operatio excelsa describuntur. In universa. Ibid. Non ergo Judæi vel quilibet alii sibi vindicent quod omnium est, quod est intentio. Super cœlos. AUG. Ad litteram, vel Scripturas: quia excedit eloquia omnium Scripturarum; vel, super cœlos. Continuando cum sequentibus, id est, in Scripturas, quas inclinat infantibus, propter inimicos crucis: qui destruuntur, cum videntur, id est, intelliguntur Scripturæ usque ad infantes ductæ: et cum per eas usque ad robur nutriuntur, et sublimitatem intelligentiæ eriguntur. 1
Isaiah 29:18Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.
Isaiah 53:11Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. + 53.11 Saturabitur. Fide gentium, unde esuriens et sitiens supra puteum Jacob emptis cibis uti noluit, quia jam Samaritanæ et eorum qui de civitate ad eum exibant, fide satiatus erat.
Isaiah 66:1[Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ? + 66.1 Cœlum. Omnes sancti quorum conversatio in cœlis est; unde: Anima justi sedes est Dei. Cœlum sedes mea. Quasi diceret: Ne putetis hæc ad litteram esse complenda. Quæ est ista. Quasi diceret: Putatis me localem, et in templo tantum manentem, sed quæ est ista domus, etc.
Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.