John 8:23
Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. + 8.23 Vos deorsum estis. Et ideo terram sapitis, sicut serpens terram comeditis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 17:4Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. + 17.4 Laudans invocabo. CASS. Post omnia non elatus se jactat, sed omnia Deo tribuit: et ideo salvus; nam qui aliter facit, sibi relictus perit, etsi vicisse videbatur. 1
John 3:13Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. + 3.13 Nisi qui descendit. Hoc pertinet ad secundam nativitatem in spiritu, quia nemo in Christo ad Patrem ascendit, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo salvatur per mortem Christi, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo nascitur ex spiritu, nisi in morte Christi. Et cum dicit Filius hominis, dat nobis certitudinem ascendendi, cum filii hominum simus.
John 15:18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. + 15.18 Si mundus. Nomine mundi aliquando boni, aliquando mali designantur, quia una massa est quæ tota in Adam periit, de qua sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam.
John 17:16De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
1 Corinthians 15:47Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. + 15.47 Primus homo. Vere primus est in animam viventem; quia de pulvere terræ formatus est animalis et passibilis ex natura. Secundus homo, quia de cœlo, id est quia divina natura fuit humanæ unita, ideo cœlestis, id est spiritualis in resurrectione; et quia primus pater fuit terrenus, tales sunt omnes. Cœlestis. Dicitur esse Christus, quia non humano ritu, sed divino nutu conceptus est et natus.
James 3:15non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.