John 8:22
Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire? + 8.22 Nunquid interficiet semetipsum? Stulta verba quasi si de morte diceret, non possent eum sequi ad mortem. Dicebat ergo non de morte, sed de gloria ad quam ibat per mortem, unde illis carnalibus subdit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then said the Jews, Will he kill himself? because he saith, Whither I go, ye cannot come.
In Context
Cross References
Psalms 22:6Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.] + 22.6 Et misericordia. CASS. Decima, misericordia subsequens ad custodiam quæ præcedit ad gratiam conferendam. Et ut inhabitem. HIER. Hoc omnibus superioribus jungitur. Quasi collocasti, educasti, deduxisti, etc., et hoc ideo ut inhabitem.
Psalms 123:4forsitan aqua absorbuisset nos; + 123.4 Aqua. AUG. Peccator populus et est a similitudine Ægyptiorum: quæ aqua torrens fluit cum impetu, sed cito transit; unde subdit: torrentem Benefac, Domine. ID. Secunda pars, ubi confirmato populo, precatur quod scit futurum ut bonis prosperitas, malis vindicta veniat. 1
John 7:35Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? + 7.35 Ad semetipsos, etc. Unde Domino dicere nescierunt, et tamen illud quod futurum erat nescientes pronuntiaverunt. Quod etsi non præsentia per apostolos, tamen iturus est ad gentes credituras.
John 8:52Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. + 8.52 Nunc cognoscimus. Sicut accepta contumelia bonus fit melior, ita malus de beneficio pejor.
Hebrews 12:3Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. + 12.3 Deficientes. Deficere est timore tribulationis fidem negare. Itaque non debetis deficere, neque enim estis obliti vos consolationis, nec debetis oblivisci.