The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 8 › John 8:39

John 8:39

Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. + 8.39 Responderunt et dixerunt ei. Quia arguit eos facere mala patris, fatentes patrem suum esse Abraham, provocant aliqua maledicere contra Abraham, ut sit eis occasio faciendi quod volebant, sed Dominus Abraham laudat et istos degeneres damnat, dicens: Si filii Abrahæ, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They answered and said unto him, Abraham is our father. Jesus saith unto them, If ye were Abraham’s children, ye would do the works of Abraham.

In Context

38Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.

40Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. + 8.40 Nunc autem quæritis, etc. Non dicit (quod poterat) se esse dominum Abrahæ, ne sit occasio calumniæ, nec filium Dei, sed quod invident, et quod possunt occidere.

Read all of John 8

Cross References

Matthew 3:9Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. + 3.9 Dico enim. A carne retrahit, ut cogitent opera prædestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quidquid voluerit, ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahæ formare. De lapidibus. Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait. Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui: per quos excæcatio Judæorum et gentium ad lucem transformatio præsignatur. Vel gentiles lapides vocat: et est sensus: Ne gloriemini de semine carnis: quia hi tantum sunt filii Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam filios Abrahæ defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cujus rei præsagium olim Deus de Sara genuit filium.

John 8:37Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. + 8.37 Scio, etc. Exposito a Domino contra gloriantes de vana libertate carnis, et vera servitute peccati, et vera libertate per se filium, concedens istis, scilicet quod filii Abrahæ sunt per carnem, tales liberos ostendit non esse filios Abrahæ, per imitationem fidei et justitiæ, sed esse filios homicidæ diaboli, quærentes se occidere, et ita esse vere servos.

Romans 4:12et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.

Romans 9:7neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: + 9.7 In Isaac. Id est in Christo, vocante gratia, congregantur. In Isaac promissione præfigurati sunt, non qui seipsos justos, sed quos Deus facit; hi sunt filii liberæ quæ sursum est, quæ est mater nostra. Filii carnis sunt terrenæ Jerusalem, quæ servit cum filiis suis. Sicut Isaac non meruit ut nasciturus promitteretur, sic et isti, sed sola gratia promissa est et eis data filiorum adoptio.

Galatians 3:29Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. + 3.29 Ergo Abrahæ semen estis. Semen Abrahæ dictus est Christus: ubi legitur quod promissiones dictæ sunt Abrahæ, et semini ejus. Hic autem semen Abrahæ dicti sunt filii Christi, id est, omnes credentes. Verum quoties Christus nominatur semen Abrahæ, corporaliter sentiendum est: quod scilicet ex ejus stirpe generetur. Quoties autem nos qui credimus in eum dicimur semen Abrahæ, tunc spiritualiter semen fidei accipere debemus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 8:39

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 8:38John 8John 8:40 →