The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 4 › Romans 4:12

Romans 4:12

et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the father of circumcision to them who are not of the circumcision only, but who also walk in the steps of that faith of our father Abraham, which he had being yet uncircumcised.

In Context

11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:

13Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei. + 4.13 Non enim per legem promissio. Promissiones aliæ sunt factæ Christo quam Abrahæ. Abrahæ enim factæ sunt ita, ut qui eum ita imitarentur, a Christo benedicerentur, Christo autem non sic, sed ita ut non tantum esset exemplar et forma institutionis morum et operum, sed quod benediceret benedictione æterna imitantibus eum. Semini ejus. Id est credentibus omnibus qui sunt semen Abrahæ, non carne, sed imitatione. Vel Christo cui facta dicitur promissio, quia in eo implenda erat.

Read all of Romans 4

Cross References

Proverbs 2:20Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias:

Matthew 3:9Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. + 3.9 Dico enim. A carne retrahit, ut cogitent opera prædestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quidquid voluerit, ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahæ formare. De lapidibus. Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait. Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui: per quos excæcatio Judæorum et gentium ad lucem transformatio præsignatur. Vel gentiles lapides vocat: et est sensus: Ne gloriemini de semine carnis: quia hi tantum sunt filii Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam filios Abrahæ defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cujus rei præsagium olim Deus de Sara genuit filium.

John 8:39Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. + 8.39 Responderunt et dixerunt ei. Quia arguit eos facere mala patris, fatentes patrem suum esse Abraham, provocant aliqua maledicere contra Abraham, ut sit eis occasio faciendi quod volebant, sed Dominus Abraham laudat et istos degeneres damnat, dicens: Si filii Abrahæ, etc.

2 Corinthians 12:18Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis?

1 Peter 2:21In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: + 2.21 In hoc enim vocati. Multum glorificat conditionem servorum, quos benefacientes et absque culpa vapulantes a dominis crudelibus, et improbis affirmat imitatores esse Dominicæ passionis. Quia et Christus. BEDA. Cum supra specialiter servos, nunc totam Ecclesiam instruit ut etiam dominis in memoriam revocet, quid pro eorum salute vel liberatione suus auctor pertulerit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 4:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 4:11Romans 4Romans 4:13 →