John 8:40
Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. + 8.40 Nunc autem quæritis, etc. Non dicit (quod poterat) se esse dominum Abrahæ, ne sit occasio calumniæ, nec filium Dei, sed quod invident, et quod possunt occidere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 37:12Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam. + 37.12 Amici mei et proximi. ID. Et pro his duobus solatiis gaudet humanitas, sed huic sunt cumulus passionis. AUG. Amici mei. Hactenus confessus est quæ patitur a se intus, etc., usque ad et hæc etiam cuique versanti inter homines convenit. 1
John 8:26Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
John 8:56Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. + 8.56 Abraham. Credens exsultavit sperando, ut videret intelligendo tantum mysterium. Diem meum. AUG. Incertum est in diem temporalem, etc., usque ad et quod ipsum caro factum est?
Galatians 4:16Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? + 4.16 Verum dicens vobis. Quia nemo vult se argui errantem, et omnis reprehendens videtur inimicus.
1 John 3:12Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa. + 3.12 Quoniam opera ejus maligna erant. Ubi est invidia, non est fraternus amor. Opera Cain mala non dicit, nis invidiam et odium fratris. Opera Abel justa non dicit, nisi charitatem. Hinc discernuntur homines. Nemo attendat linguas, sed facta. Cor si non benefaciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. Cain recte offerebat, creatura Creatori, sed non bene dividebat, quando credebat placere munera quæ offerebat cum odio fratris. Abel cum dilectione obtulit, et placuit.
Revelation 12:12Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. + 12.12 Descendit diabolus. De cœlo: vel de minoribus sanctis, in quibus jam non habet locum tentatio. Sciens quod modicum tempus habet. Quia videt multos sibi subtrahi, et in locum suum substitui. Et postquam vidit. Cum vidit diabolus se per occultam fraudem non posse proficere, aperta tribulatione aggreditur expugnare. Et datæ sunt mulieri, etc. Quæ etiam contra apertam tribulationem habet auxilium ab eodem filio a quo habebat contra occultam impugnationem.