John 8:41
Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum. + 8.41 Vos facitis opera. Jam innuit alium patrem quam Abraham, cujus filii sunt, non natura, sed imitatione. Dixerunt, etc. Nos, etc. Jam intelligentes non de origine carnis, sed de vita Dominum loqui, et ex usu Scripturarum scientes fornicationem spiritualiter dici, cum anima falsis diis subjicitur, mutant responsionem et tacent jam de patre Abraham, ne eis dicatur: Cur de eo gloriamini, cujus vitam non imitamini? et dicunt patrem Deum, volentes videre quid ad hoc posset eis dicere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 4:22Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israël.
Deuteronomy 32:6Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te? + 32.6 Nunquid non, etc. Qui omnium creator et conditor unus Deus a quo ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Præposterus ordo. Primo enim creavit Deus disponendo ut esset, secundo fecit formando, tertio dominando possedit. Creavit. Creavit, dum materiam unde formari possit, condidit. Stultus ergo et insipiens, quia Creatorem et factorem suum digna veneratione non colit: immemor ejus beneficii, quo eum Deus de manu inimicorum eruit et possedit, per mare Rubrum duxit, manna de cœlo dedit, ipse ingratus idola coluit dicens: Hi sunt dii tui, Isræl, qui eduxerunt te de terra Ægypti Exod. 32..
Isaiah 63:16Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos: tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum. + 63.16 Abraham nescivit. HIER. Quasi dicat: Quia te offendimus, etc., usque ad non obliviscatur filiorum suorum, ne per ipsos nomen Dei blasphemetur in gentibus.
Jeremiah 3:19Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. + 3.19 In filios. HIER.i In numero filiorum qui de gentibus crediderunt. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Joan. 1..
Ezekiel 16:20Et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua?
Hosea 1:2Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino.