The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 32 › Deuteronomii 32:6

Deuteronomii 32:6

Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te? + 32.6 Nunquid non, etc. Qui omnium creator et conditor unus Deus a quo ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Præposterus ordo. Primo enim creavit Deus disponendo ut esset, secundo fecit formando, tertio dominando possedit. Creavit. Creavit, dum materiam unde formari possit, condidit. Stultus ergo et insipiens, quia Creatorem et factorem suum digna veneratione non colit: immemor ejus beneficii, quo eum Deus de manu inimicorum eruit et possedit, per mare Rubrum duxit, manna de cœlo dedit, ipse ingratus idola coluit dicens: Hi sunt dii tui, Isræl, qui eduxerunt te de terra Ægypti Exod. 32..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Do ye thus requite the LORD, O foolish people and unwise? is not he thy father that hath bought thee? hath he not made thee, and established thee?

In Context

5Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa. + 32.5 Peccaverunt ei, etc. AUG., quæst. 55. LXX: Peccaverunt non ei filii vituperabiles. Qui enim peccat, etc., usque ad secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi. Et non. Quia non ex fide. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. In fidelibus autem dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Generatio prava. De qua in Evangelio: Generatio prava atque perversa signum quærit Matth. 12.. Et alibi: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira Luc. 3.?

7Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas: interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: majores tuos, et dicent tibi. + 32.7 Patrem. Doctorem legis et prædicatorem Evangelii, cujus doctrina et exemplo scilicet instruaris.

Read all of Deuteronomii 32

Cross References

Exodus 15:16Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

Deuteronomy 14:1Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: + 14.1 Non vos incidetis. Usque hodie multæ gentes incidunt se in funeribus mortuorum. Unde: Non vos contristemini sicut et cæteri, qui spem non habent. Hæc autem facere, eorum est qui desperant de resurrectione. Nec facietis. Capilli capitis vestri numerati sunt Matth. 10., id est cogitationes, quas non oportet ab honestate capitis auferre et diabolo offerre, sicut quidam corporales capillos diabolo offerunt.

Deuteronomy 32:18Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.]

Psalms 74:2[Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. + 74.2 Confitebimur tibi, Deus. AUG. Certus ergo de præmissis incipit: Confitebimur. Repetitio affirmatio est, ne pœniteat te esse confessum: unde et Dominus congeminat. Amen, amen. Fiat, fiat. Et Joseph de somno Pharaonis, qui vidit septem spicas, et totidem steriles. Et septem boves pingues et totidem macilentas. CAS. Repetitio confirmatio est ad significationem veritatis. Sufficeret unum ad significationem firmitatis, accessit alterum. Confiteri peccata vel semel terreno judici mortem inducit, sed Deo frequens confessio vitam? Inde invocatio, post narratio; unde sequitur: Narrabimus. Invocabimus nomen tuum. ID. Post confessionem potest invocari Deus, in hominem sic mundatum: et sicut per confessionem evacuatur a malis, sic per invocationem impletur bonis. Narrabimus mirabilia tua, etc. CAS. Terretur superbus judicio, etc., usque ad in cujus persona subditur: 1

Psalms 95:6Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. + 95.6 In conspectu. Tales enim, confitentes scilicet et justi, ipsum conspiciunt, et conspiciuntur ab eo. Sanctimonia et magnificentia. AUG. Quasi diceret: Qui vult esse magnificus et potens, ut sunt angeli, prius sit sanctus, quod fit ex eo sanctificante: non enim per te potes esse sanctus. Eo ergo sanctificante, aliquis fit sanctus, et ita magnificus. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 32:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 32:5Deuteronomii 32Deuteronomii 32:7 →