John 8:56
Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. + 8.56 Abraham. Credens exsultavit sperando, ut videret intelligendo tantum mysterium. Diem meum. AUG. Incertum est in diem temporalem, etc., usque ad et quod ipsum caro factum est?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Your father Abraham rejoiced to see my day: and he saw it, and was glad.
In Context
57Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
Cross References
Genesis 22:18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
Luke 2:28et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit:
John 8:37Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. + 8.37 Scio, etc. Exposito a Domino contra gloriantes de vana libertate carnis, et vera servitute peccati, et vera libertate per se filium, concedens istis, scilicet quod filii Abrahæ sunt per carnem, tales liberos ostendit non esse filios Abrahæ, per imitationem fidei et justitiæ, sed esse filios homicidæ diaboli, quærentes se occidere, et ita esse vere servos.
Galatians 3:7cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.
Hebrews 11:39Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,