The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 7 › John 7:28

John 7:28

Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. + 7.28 Et me scitis. Id est, effigiem vultus mei, et unde sim nativitatem et parentes, quod est: secundum carnem me noscitis, sed non secundum Divinitatem, quia a me ipso non veni. Nesciebant eum Dei Filium esse, nec a Patre missum: nesciebant etiam Deum Patrem qui verus est genitor ipsius veritatis. Sed unde possunt scire, subdit: Ego scio. Ergo a me quærite, in me credite, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare Marc. 11..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then cried Jesus in the temple as he taught, saying, Ye both know me, and ye know whence I am: and I am not come of myself, but he that sent me is true, whom ye know not.

In Context

27Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.

29Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. + 7.29 Sed scio eum. Ideo scio eum, quia ab ipso sum ipse, etc. Breviter utrumque complectatur, ab ipso sum, quia Filius de Patre, Pater non de alio, et in carne me videtis, quia ipse me misit. In quo ei magna generantis auctoritas et sibi communis cum hominibus natura.

Read all of John 7

Cross References

Psalms 9:10Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. + 9.10 Et factus. Quantum est, eum qui judex est, esse refugium pauperi, qui nihil mundi cupit. In opportunitatibus. AUG. Non opportunius homo a sæculo avertitur, nisi his voluptatibus, labores et dolores misceantur. 1

Jeremiah 9:6Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.

Hosea 4:1[Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

Hosea 6:3Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

Matthew 11:27Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. + 11.27 Omnia mihi, etc. Tradentem Patrem, accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin, si juxta fragilitatem nostram accipis, cum cœperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit per omnia coomnipotentem nota, per tradita, Filium, cui per naturam omnia pro unius substantiæ jure sunt propria, non data per gratiam. Tradita autem omnia non cœlum et terra et cætera quæ fecit: sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Dominum postea sentire cœperunt. Et nemo novit Filium, etc. Seipsum revelare. Et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Patrem voluit revelare. Ad utrumque enim illud subditum refertur. Verbo enim suo Pater se declarat. Et Verbum seipsum declarat, quia mentis nostræ lumen est. Nisi Filius, et cui Filius voluerit, etc. Mutua cognitio, quæ est æqualitate naturæ. Illa autem tantilla quæ in nobis est, dignatione revelantis est.

Luke 2:11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 7:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 7:27John 7John 7:29 →