The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 2 › Luke 2:28

Luke 2:28

et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then took he him up in his arms, and blessed God, and said,

In Context

27Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, + 2.27 Puerum. Cum pueritia post septem annos infantiæ incipiat, Jesus frequenter puer dicitur, non tam ætate quam pro servitio, unde Propheta: Ecce puer meus, quia Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare Isa. 42.

29[Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: + 2.29 Nunc dimittis servum tuum. AMBR. Qui vult dimitti, veniat in Hierusalem, etc., usque ad tunc dimittetur ut non videat mortem, quia viderat vitam.

Read all of Luke 2

Cross References

Psalms 105:1Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. + 105.1 Alleluia. Alleluia. Quidam dicunt, unum alleluia ad finem superioris psalmi pertinere, alterum esse sequentis. Hanc enim regulam Hieronymus tenendam esse tradit. Cujus assertioni Cassiodorus quoque consentit. Sed plures, ubicunque alleluia, sequenti dant: et aliquando semel, aliquando bis; ut Dominus in Evangelio, nunc dixit amen, nunc amen amen, pro majore certitudine rei. Istis consentit Augustinus, præsertim cum nulli Græcorum codices in fine psalmi habeant alleluia. Confitemini Domino. AUG. Psalmus iste superiori conjunctus est, etc., usque ad monet ergo ad geminam confessionem laudis et peccatorum. CASS. Hebræus relicta patrum perfidia, ad misericordiam Dei conversus, suadet aliis ad eamdem misericordiam converti, orans ut populo beneplacito socientur, qui erat in adventu Christi congregandus. 1

Mark 9:36Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me. + 9.36 Quisquis unum. Vel simpliciter pauperes Christi ab his qui velint esse majores, pro ejus honore ostendit esse recipiendos. Vel ipsos malitia parvulos esse suadet, ut tanquam parvuli simplices sint. Et quicunque. Quia in pueris se recipi docebat, ut caput in membris, ne putaretur hoc solum esse quod videbatur, adjunxit: Et quicunque me susceperit, etc.

Luke 1:46Et ait Maria: [Magnificat anima mea Dominum: + 1.46 Magnificat anima mea Dominum. ID. Primo dona sibi spiritualiter concessa profitetur, etc., usque ad in ejus præceptis observandis impendo.

Luke 1:68[Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ: + 1.68 Benedictus. Qui dum bonitatem Dei rogavit, pro liberatione præcursor donatus est. Visitavit. Quod proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi jam factum narrat.

Luke 2:20Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. + 2.20 Et reversi, etc. BEDA. Sic spirituales pastores modo dormientibus aliis contemplando cœlestia subvehuntur, etc., usque ad dum dicunt: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 2:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 2:27Luke 2Luke 2:29 →