The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 8 › John 8:59

John 8:59

Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. + 8.59 Et exivit. Exiens de templo, id est, de figuris Judæorum, videamus quid fecerit in templo gentium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then took they up stones to cast at him: but Jesus hid himself, and went out of the temple, going through the midst of them, and so passed by.

In Context

58Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.

Read all of John 8

Cross References

Leviticus 24:16et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.

Luke 4:29Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. + 4.29 Et duxerunt. ID. Pejores Judæi discipuli, diabolo magistro, etc., usque ad veluti divini Sculptoris expressa manu servantur.

John 5:13Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. + 5.13 Nesciebat quis esset. In turba positus non agnovit Jesum, sed post in templo. In quo docemur, ut quisquis vult ad visionem Dei pervenire, fugiat turbam suorum affectuum et nequitiam hominum, et adeat templum internæ orationis.

John 10:30Ego et Pater unum sumus. + 10.30 Ego et Pater unum sumus. His verbis non solum Judæorum solvit quæstionem, qui ut tentarent accesserunt, sed etiam futurorum hæreticorum damnat insaniam.

John 11:8Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? + 11.8 Dicunt ei discipuli. Territi, volentes consilium dare magistro ne moreretur, sicut et alibi Petrus: Absit a te, Domine, non fiet tibi istud. Sed sicut Petrus laudatur de alieno: Beatus es, Simon Barjona, quia Pater revelavit tibi, culpatur de suo. Redi post me, Satana, quia sapis non quæ Dei, sed quæ hominis sunt. Ita et hos corripuit dicens se diem in quo debent ambulare ne offendant, et sine eo ambulantes offendant, ut modo nolentes eum mori qui pro hominibus venit mori. Illos autem dicit esse horas quæ diem sequuntur, non dies eas, sed dies eas illuminat. Duodecim est sacratus numerus qui permanet plenus: dejecto enim Juda, qui non lucebat inter horas, alius subrogatur.

John 12:36Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis. + 12.36 Dum lucem habetis. Id est, dum aliquid veri intelligitis de æternitate Christi, credite in veritatem addendo de humilitate, ut renascamini in veritate. Ab eis. Non ab his qui credere incœperant, sed ab his qui invidebant. Quod abscondit se, nostræ infirmitati consuluit, non suæ potestati derogavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 8:59

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 8:58John 8