John 12:36
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis. + 12.36 Dum lucem habetis. Id est, dum aliquid veri intelligitis de æternitate Christi, credite in veritatem addendo de humilitate, ut renascamini in veritate. Ab eis. Non ab his qui credere incœperant, sed ab his qui invidebant. Quod abscondit se, nostræ infirmitati consuluit, non suæ potestati derogavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;
Cross References
Matthew 21:17Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. + 21.17 Abiit foras. Quia pauper, nullique adulatus, nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed apud Lazarum receptus est.
John 1:7Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
John 8:59Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. + 8.59 Et exivit. Exiens de templo, id est, de figuris Judæorum, videamus quid fecerit in templo gentium.
John 11:54Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
Ephesians 5:8Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
1 Thessalonians 5:8Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: