Leviticus 24:16
et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:7Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
1 Kings 21:10et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
Matthew 12:31Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. + 12.31 Omne peccatum et blasphemia. Quod humana fragilitate contrahitur, remissibile est, si congregatio non deseratur. Si vero diabolica obstinatione de dispersione ad congregationem nunquam reditur, peccatum insolubile judicatur. HIER. Omne peccatum. Non omnia peccata omnibus remittuntur, sed his, etc., usque ad omnes veniam consecuturos post universale judicium, transactis licet multis sæculis, asserens. Spiritus autem. Qui manifeste opera Dei intelligit, cum de virtute negare non possit, si stimulatus: invidia calumniatur, et dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur. Non quod et ei negetur remissio si pœniteret: sed quia hic blasphemus, exigentibus meritis suis malis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad pœnitentiam perventurus sit. Sicut Joannes evangelista de quibusdam blasphemiæ suæ merito excæcatis ait: Propterea non poterant credere Joan. 10.. Quod iterum dixit Isaias: Excæcavit oculos eorum Isa. 6.. Qui Spiritum sanctum non esse, vel minorem Patre credunt, et dicunt: quia non invidia diabolica, sed humana ignorantia hoc faciunt, irremissibili crimine non tenentur. Sed qui in similitudine diaboli contra conscientiam suam majestatem Dei oppugnant, non habent remissionem in æternum, sicut Marcus aperte declarat: qui posito hoc testimonio Domini subjunxit: Quoniam dicebant, spiritum immundum habet Matth. 3..
Mark 3:28Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint:
John 10:33Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. + 10.33 Facis teipsum. Intellexerunt non posse dici. Ego et Pater unum sumus, nisi ubi est æqualitas Patris et Filii, quod Arius non intellexit; Christus autem, quia vidit illos tardos non ferre splendorem veritatis, temperavit eum in his verbis: Nonne scriptum est, etc.