John 8:9
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit?
Cross References
Genesis 42:21et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.
1 Kings 17:18Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum?
Job 20:5quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. + 20.5 Et gaudium hypocritæ. Gaudium hypocritæ in similitudinem puncti est. Nam sicut stylus in puncto, dum ponitur, levatur, sic hypocrita præsentis vitæ laudem dum tangit, amittit. Ad instar puncti, quia lætitia pertransit, pœna permanet: apparet ad momentum, disparet in perpetuum.
Psalms 9:15qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion: + 9.15 Qui exaltas me de portis mortis, etc. AUG. Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa lætitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: Vidua, quæ vivit in deliciis, mortua est I Tim. 5.. Portis filiæ Sion. Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. CASS. Portæ contra portas, quia hæ mortis, illæ vitæ. Sion. Ibid. Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incœpit. 1
Psalms 50:21Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.] + 50.21 Tunc acceptabis sacrificium. Ibid. Modo sacrificium pro iniquitate, etc., usque ad tunc justitia erit sacrificium, oblationes minores sancti, holocausta, perfecti. Tunc imponent. CASS. Sacerdotes, vitulos innocentes, etc., usque ad fideles pro tuo nomine patientes, tibi erunt grati. Altare. AUG. Cœlestem Jerusalem.
Ecclesiastes 7:22Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi; + 7.22 Sed et cunctis. Docet sapientem maledicorum linguas non attendere, ne cum ipse idem faciat, sibi velit ignosci et alios reprehendi. Si enim hoc fecerit, semper curiosus et iratus erit, quia nec servorum linguas compescere valebit.