The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 9 › John 9:28

John 9:28

Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. + 9.28 Maledixerunt ergo ei. Secundum cor eorum maledictio est. Sed quod dicitur optabile est omnibus, ut discipuli Christi sint.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then they reviled him, and said, Thou art his disciple; but we are Moses’ disciples.

In Context

27Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? + 9.27 Quid iterum, etc. AUG. Stomachatur contra duritiam eorum, de cæco factus videns, et cæcos jam non ferens.

29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit. + 9.29 Hunc autem nescimus. Superius dixerant: Hunc scimus: unde hinc dicunt se nescire, sed nescire nos dicimus quæ abjicimus. Ille nescitur, latet humilitate, proditur signorum virtute: nescitur unde sit, et ut Deus cæcos illuminat.

Read all of John 9

Cross References

Isaiah 51:7Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis:

Matthew 27:39Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, + 27.39 Blasphemabant. Prædictum erat in libro Sapientiæ Cap. 2.: Morte turpissima condemnemus eum. Erit enim respectus in sermonibus illius. Si enim vere Filius Dei est, suscipiet illum et liberabit illum de manu contrariorum. Quia ergo crucifigebatur, et non liberabatur, credebant illum non esse Dei Filium: propterea pendenti in ligno insultant, et caput agitant:

John 7:19Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? + 7.19 Nonne Moyses, etc. Ego ex Deo loquor et gloriam ejus quæro, verax, justus: sed vos qui gloriamini in lege, contra legem quæ vetat occidere, quæritis me interficere.

John 9:34Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. + 9.34 In peccatis natus est totus. Id est, cum clausis oculis, quod dicunt esse pro peccatis parentum, sed Christus totum sanat, extra oculos, intus cor aperit. Et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. Toties interrogando ut discerent, magistrum fecerant, sed ingrati docentem projecerunt. Sed quia expulsus, magis factus est Christianus.

Romans 2:17Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, + 2.17 Si autem tu, etc. Hic Judæos aggreditur, gravius accusans eos de peccatis, eo quod plura haberent auxilia.

1 Corinthians 6:10neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 9:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 9:27John 9John 9:29 →