The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 27 › Matthew 27:39

Matthew 27:39

Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, + 27.39 Blasphemabant. Prædictum erat in libro Sapientiæ Cap. 2.: Morte turpissima condemnemus eum. Erit enim respectus in sermonibus illius. Si enim vere Filius Dei est, suscipiet illum et liberabit illum de manu contrariorum. Quia ergo crucifigebatur, et non liberabatur, credebant illum non esse Dei Filium: propterea pendenti in ligno insultant, et caput agitant:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they that passed by reviled him, wagging their heads,

In Context

38Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. + 27.38 Unus a dextris. Unus a dextris per quem mortificatio significatur carnis pro cœlesti gloria: unus a sinistris, per quem iterum significatur mortificatio carnis pro aliqua mundi causa.

40et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. + 27.40 Si Filius Dei es. Si insultantibus cedens descenderet de cruce, virtutem patientiæ non demonstraret.

Read all of Matthew 27

Cross References

Job 16:4Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea: + 16.4 Poteram et ego similia vestri loqui. Narrat quid facere potuit, sed ne justitiam deserat, quod facere potuit declinat.

Psalms 22:6Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.] + 22.6 Et misericordia. CASS. Decima, misericordia subsequens ad custodiam quæ præcedit ad gratiam conferendam. Et ut inhabitem. HIER. Hoc omnibus superioribus jungitur. Quasi collocasti, educasti, deduxisti, etc., et hoc ideo ut inhabitem.

Psalms 31:11Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.]

Psalms 109:2Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. + 109.2 Virgam virtutis. Incipit autem ex Sion, id est, ex Judæis regnum Christi, unde subdit, Virgam virtutis, etc. Ex Sion. Non de illo regno Christi loquitur propheta, etc., usque ad et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus a Jerosolyma. 1

Lamentations 1:12Lamed O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 27:39

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 27:38Matthew 27Matthew 27:40 →