Jonah 2:4
Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then I said, I am cast out of thy sight; yet I will look again toward thy holy temple.
In Context
Cross References
1 Kings 8:42extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco,
1 Kings 9:7auferam Israël de superficie terræ quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo: eritque Israël in proverbium, et in fabulam cunctis populis.
Psalms 5:7Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. + 5.7 Perdes omnes qui loquuntur mendacium. AUG. Quia hoc est veritati contrarium. Veritas est de eo quod est. Mendacium non est substantia vel natura, sed de eo quod non est, et merito perditur, quod declinat ab eo quod est ad id quod non est. Ibid. Mentiri est loqui contra hoc quod animo sentitur. Ibid. Sunt mendacia quædam pro salute, etc., usque ad non cogitavi furentem posse repetere. 1
Psalms 88:6Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. + 88.6 Confitebuntur cœli. CAS. Diapsalma. Secundo diversis modis laudes, et potentiam Dei describit, quasi, sicut dixisti, ita fiet. Confitebuntur, laudabunt. Confitebuntur cœli mirabilia. In omni enim misericordia perditorum, in justificatione impiorum quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia surrexerunt mortui, plus lauda quia redempti sunt perditi. Vides enim hominem heri voraginem ebrietatis, hodie ornamentum sobrietatis. Vides enim hominem heri cœnum luxuriæ, hodie decus temperantiæ: heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei. Vides hominem heri servum creaturæ, hodie cultorem Creatoris: hæc sunt mirabilia quæ confitentur cœli. Etenim veritatem. CASS. Vel sine enim. Mirabilia quomodo omnia agit et administrat ubique. Veritas in Ecclesia ubi creditur, Verbum caro factum, et quod Trinitas, prius Deus. 1
Isaiah 38:10[Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum. + 38.10 Ego dixi. ID. Cum Deus Ezechiæ sine labore victoriam dedisset, etc., usque ad peccatores in dimidio dierum moriuntur. In dimidio dierum meorum. Unde: Viri impii et dolosi non dimidiabunt dies suos, quia non implent opera virtutum, nec pœnitendo emendant delicta. Ad portas inferi. Quæsivi. Ubi constituta est domus omni viventi ante adventum Christi.