Isaiæ 38:10
[Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum. + 38.10 Ego dixi. ID. Cum Deus Ezechiæ sine labore victoriam dedisset, etc., usque ad peccatores in dimidio dierum moriuntur. In dimidio dierum meorum. Unde: Viri impii et dolosi non dimidiabunt dies suos, quia non implent opera virtutum, nec pœnitendo emendant delicta. Ad portas inferi. Quæsivi. Ubi constituta est domus omni viventi ante adventum Christi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
Cross References
Job 6:11Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? + 6.11 Quæ est enim fortitudo mea? Ibid. Alia est fortitudo bonorum, etc., usque ad et pro ea quam non amat, pati recusat, dicit ergo: Quæ est enim fortitudo, aut quis finis? Id est, mala, etc., usque ad unde infirmus habet vires, unde subjungit:
Job 17:11Dies mei transierunt; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. + 17.11 Et non in vobis. Conversionem eorum desiderans exoptat, ne ullum sapientem in eis inveniat, ac si dicat: Stulti esse apud vos discite, ut in Deo vere esse sapientes valeatis. Dies mei transierunt. Dies, prosperitates: Cogitationes cor torquentes, curam terrenæ felicitatis dicit: quæ quanto gravius electos premunt, tanto subtilius a judice rationes de ipsis cogitant exquiri hæ cogitationes cum ipsa terrena felicitate dissipantur.
2 Corinthians 1:9Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos: + 1.9 Ipsi. Non solum alii de nobis, sed et in nobis, etc., quia natura nostra nil nisi mortem promittebat vel defectum. Tantam insolentiam impiorum significat insurrexisse contra fidei prædicatores, ut mortem coram oculis haberent. Sic enim afflicti fuerant, ut desperarent de præsenti vita. Sed quia Deus præsidia sua non negat in desperatione positis, maxime suis, eripuit illos desperantes de semetipsis, fidentes autem de Deo. Nimia enim pressura deficere se profitebantur nisi adesset Deus.