Jonah 3:6
Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Esther 4:1Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
Job 2:8qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. + 2.8 Qui testa saniem radebat. Ibid. Testa ex luto fit, etc., usque ad sed deteriores qui elatione, ut uxor Job quæ superba suadet viro.
Psalms 2:10Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. + 2.10 Et nunc, reges, intelligite. Nunc, id est, per ea quæ dicta sunt. CAS. Tertio pro his patefactis admonet omnes humiliter obedire, et suadet ab utili ne pereant, et ab honesto, quia beati qui confidunt in eo. In hoc post Christum quasi Apostolus loquitur. AUG. Vel, me rege constituto, ne tristemini, reges terræ; expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo est intellectus, et eruditio, ut non temere dominemini, sed Domino omnium serviatis, et in beatitudine exsultetis. 1
Jeremiah 13:18Dic regi et dominatrici: Humiliamini, sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ. + 13.18 Dic regi et dominatrici. HIER. Verbum Hæbræum Gebira, Aquila et Symmachus Dominatricem et dominam interpretati sunt, etc., usque ad et quod quidam angeli passi sunt pro redemptione dæmonum, et post judicium portas inferni claudi et nullum ibi puniri, quod Origenes sentire videtur, quod frivolum est.
Lamentations 3:29Jod Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
Daniel 9:3Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere.