Lamentations 3:29
Jod Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He putteth his mouth in the dust; if so be there may be hope.
In Context
28Jod Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.
30Jod Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis.
Cross References
2 Chronicles 33:12Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. + 33.12 Et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. RAB. Audita pœnitentia Manasse nemo debet de Dei misericordia desperare, sed magis per pœnitentiam de venia præsumere.
Job 42:5Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.
Ezekiel 16:63ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os præ confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quæ fecisti, ait Dominus Deus.
Jonah 3:9Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore iræ suæ, et non peribimus?
Luke 15:18surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te: + 15.18 Pater, peccavi. Etsi Deus omnia novit, vocem tamen exspectat confessionis. Sine periculo prodas quod scis jam esse cognitum: habes causam ut pro te interveniat Christus, nec pro te gratis mortuus sit; habet et causam ignoscendi Pater, quia quod vult Filius vult et Pater.
Romans 3:19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: + 3.19 In lege. Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes Et alibi: Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis Joan. XV; Psal. 34.. Ut omne os obstruatur, etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.