Jonah 4:6
Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim): et lætatus est Jonas super hedera lætitia magna.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum: et percussit hederam, et exaruit.
Cross References
Esther 5:9Egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer. Cumque vidisset Mardochæum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suæ, indignatus est valde:
Psalms 103:10Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquæ. + 103.10 In convallibus. AUG. De humilibus subditis gratiæ et si sunt montes spirituali altitudine, fluunt fontes Spiritus sancti, qui super humilem quiescit. Inter medium. ID. Id est inter medium, etc., usque ad et hic talis mons non est audiendus. 1
Isaiah 39:2Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. + 39.2 Et in omni potestate sua. ID. In thesauris domus Domini, in quo præcipue offendit. Hoc enim non erat potestatis ejus. Jam tamen de valvis illis templi auri laminas tulerat. In thesauris ejus. Tacet de thesauris Domini, metuens reprehendi, quod scilicet ostendit eis quodcunque haberet in potestate, templi, scilicet supellectilem; unde:
1 Corinthians 7:30et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes: