Iosue 11:2
ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 10:6Habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque præsidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhæorum, qui habitant in montanis.
Joshua 11:21In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israël, urbesque eorum delevit.
Joshua 12:23rex Dor et provinciæ Dor unus, rex gentium Galgal unus,
Joshua 17:11Fuitque hæreditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.
1 Kings 4:11Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor: Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.
Luke 1:39Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda: + 1.39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda. AMBR. Non incredula de oraculo, etc., usque ad dum subditur: Et factum est ut audivit.