Joshua 11:21
In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israël, urbesque eorum delevit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 13:22Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
Deuteronomy 1:28Quo ascendemus? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, et nobis statura procerior; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ: filios Enacim vidimus ibi.
Deuteronomy 9:2populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.
Joshua 14:12Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi. + 14.12 Da ergo. Nihil humile, nihil dejectum sanctus requirit, sed montem excelsum, in quo sunt civitates magnæ et munitæ, quia civitates munitas occupat sapiens, et destruit munitiones, in quibus confidunt impii. In quo. ADAM., hom. 18. Civitates et muri, sunt impiorum dogmata, etc., usque ad sicut effectus est Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, in Christo Jesu.
Joshua 15:14Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
Judges 1:10Pergensque Judas contra Chananæum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai: