Iosue 13:15
Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas. + 13.15 Tribui filiorum Ruben, etc. ID. Invenio tamen aliquam differentiam in his quæ Moyses distribuit, etc., usque ad: Cæcus cæco ducatum præbens in foveam cadet cum eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Moses gave unto the tribe of the children of Reuben inheritance according to their families.
In Context
Cross References
Exodus 6:14Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi: + 6.14 Isti sunt principes, etc. AUG. Quæst. 15. Volens Scriptura originem Moysi demonstrare, quod ejus actio expetebat, a primogenito Jacob, id est Ruben, cœpit; inde ad Simeon, inde ad Levi: ultra progressum non est, quia ex Levi Moses. Hi autem commemorantur, qui jam memorati fuerant in illis septuaginta quinque in quibus Isræl intraverat in Ægyptum. Non enim primam, vel secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam, voluit Deus esse sacerdotalem.
Judges 11:20Qui et ipse Israël verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat.