Joshua 13:16
Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media: universam planitiem, quæ ducit Medaba,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 21:26Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. + 21.26 Sehon regis. Sehon, id est loquentis: qui enim sub diabolo agunt, tantum loqui norunt, sed inania loquuntur, ut pote astrologi aliqui et philosophi; fidelium autem regnum, quod a Deo est, non in sermone, sed in virtute Dei I Cor. 4.. Moab. RAB. Moab qui interpretatur, etc., usque ad corruunt et consumuntur.
Numbers 32:33Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
Joshua 12:2Sehon rex Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, et mediæ partis in valle, dimidiæque Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon.
Joshua 14:3Duabus enim tribubus, et dimidiæ, dederat Moyses trans Jordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos: + 14.3 Duabus. ID. Moses trans Jordanem duabus tantum tribubus, usque ad perfectio ergo et summa omnium bonorum, in Spiritu sancto est. Absque. ID. Levitæ non accipiunt hæreditatem terræ, etc., usque ad ut possint dicere: Dominus pars hæreditatis, etc. Psal. 15.
Judges 11:26quando habitavit in Hesebon et viculis ejus, et in Aroër et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis?
Isaiah 15:4Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi. + 15.4 Clamabit Hesebon. A principio regni quod est in Hesebon, usque Jasa civitatem, ubi finitur, ubique clamor, ubique luctus. Expediti Moab ululabunt. Ab uxoribus, fortes bellatores. Inde dicitur Abraham vernaculos domus suæ elegisse expeditos, id est, sine uxoribus.