Joshua 13:14
Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 18:20Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël.
Numbers 18:24decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.
Deuteronomy 12:12Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur: neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos.
Deuteronomy 18:1Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, + 18.1 Non habebunt. Et in Veteri et in Novo Testamento ministris altaris præceptum est de oblationibus et decimis vivere, nec terrenis possessionibus acquirendis concessum est inhiare: Unde: Nolite possidere aurum neque argentum, etc. Matth. 10.; et post pauca: Dignus est enim operarius cibo suo I Cor. 9. Et alibi: Qui altario serviunt cum altario participant Num. 18.. Non enim oportet, ut qui semper astare debet officio divino, inhiet terreno lucro, cui Deus hæreditas est. Quid ergo deesse potest illi qui omnia habentem habet.
Joshua 14:3Duabus enim tribubus, et dimidiæ, dederat Moyses trans Jordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos: + 14.3 Duabus. ID. Moses trans Jordanem duabus tantum tribubus, usque ad perfectio ergo et summa omnium bonorum, in Spiritu sancto est. Absque. ID. Levitæ non accipiunt hæreditatem terræ, etc., usque ad ut possint dicere: Dominus pars hæreditatis, etc. Psal. 15.
Ezekiel 44:28Non erit autem eis hæreditas: ego hæreditas eorum. Et possessionem non dabitis eis in Israël: ego enim possessio eorum.