The Bible Software
bible.softwareJoshuaJoshua 13 › Joshua 13:6

Joshua 13:6

omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi. + 13.6 Universique. ADAM., hom. 16. Cum plurimas gentes enumerasset Jesus, de solis Sidoniis dixit: Et omnes Sidonios ego exterminabo a facie filiorum Isræl. Sidonii vero interpretantur venatores. Hi sunt dæmones de quibus dicit Propheta: Laqueos paraverunt pedibus meis Psal. 56.. Istos exterminat Dominus, ut non sit qui laqueos tendat et retia ad decipiendas animas: et requiescat unusquisque sub vite sua et sub ficu sua.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

All the inhabitants of the hill country from Lebanon unto Misrephoth-maim, and all the Sidonians, them will I drive out from before the children of Israel: only divide thou it by lot unto the Israelites for an inheritance, as I have commanded thee.

In Context

5ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath;

7Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse, + 13.7 Et nunc. Post hoc autem legitur quia Moses dedit hæreditatem quibusdam, et postea Jesus secundum præceptum Domini distribuit hæreditatem. Per Mosen, legem intellige: qui secundum legem vixerunt, primi hæreditatem receperunt, sed extra terram promissionis. Cumque eam accepissent, non eam possident, neque dividunt inter se; sed exspectant usquequo eis per Jesum distribuatur in sortem. Hinc Apostolus ait: Hi omnes testimonium habentes per fidem nondum consecuti sunt promissiones, Deo pro nobis aliquid melius providente, ne sine nobis consummarentur Hebr. 11.. Habent igitur jam promissionem suam et requieverunt, digni judicati per Mosen capere hæreditatem suam, sed adhuc pugnant pro his qui sub Jesu militant. Omnes enim Patres qui ante nos dormierunt, pugnant nobiscum et orationibus adjuvant, unde: Ablinget synagoga illa hanc synagogam, sicut ablingit vitulus herbam viridem de campo. Synagoga enim Domini quæ nos præcessit, ore et lingua consumet omnem contrariam synagogam, id est, orationibus consumet adversarios nostros. Orationibus ergo et verbi Dei meditatione et opere et sensu recto pugnandum est. ADAM., hom. 17. Sicut umbræ exemplari deserviunt cœlestium, etc., usque ad per Jesum accipiunt hæreditatem. Tribui. Levitis autem neque Moses dedit hæreditatem, neque Jesus. Quia ipse Deus est hæreditas eorum. Hi sunt forte qui in Ecclesia, virtute animi et meritorum gratia alios præcedunt. Hi sunt forte, qui in populo salvandorum sapientiæ et scientiæ operam tribuunt et mentem suam puram custodiunt, et omnibus præclaris virtutibus excolunt et simpliciores docent quomodo veniant ad salutem: horum hæreditas ipse Dominus est, qui est sapientia, quam præ cæteris omnibus dilexerunt.

Read all of Joshua 13

Cross References

Exodus 23:30Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

Numbers 33:54quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur. + 33.54 Pluribus dabitis latiorem. Quia qui habent copiam virtutum, latitudinem sperant præmiorum: qui autem paucitate virtutum contenti sunt, secundum meritum suum retributionem percipiunt; unde: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus, etc. II Cor. 9..

Joshua 11:8tradiditque illos Dominus in manus Israël. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias:

Joshua 14:1Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël:

Joshua 23:5Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est.

Judges 2:21et ego non delebo gentes, quas dimisit Josue, et mortuus est:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Joshua 13:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Joshua 13:5Joshua 13Joshua 13:7 →