Iosue 2:12
Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi verum signum,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:9Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc. + 24.9 Posuit ergo, etc. HIER. in Quæst. Hebr. Tradunt Hebræi quia in sanctificatione ejus, etc., usque ad et pondus tribulationis fortiter ferant, quod cameli significant.
Exodus 12:13Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.
Joshua 2:18si ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos: et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam.
Joshua 9:18Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes.
1 Samuel 20:14Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero,
1 Samuel 30:15Dixitque ei David: Potes me ducere ad cuneum istum? Qui ait: Jura mihi per Deum quod non occidas me, et non tradas me in manus domini mei, et ego ducam te ad cuneum istum. Et juravit ei David.