Iosue 2:18
si ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos: et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a juramento hoc, quo adjurasti nos:
Cross References
Genesis 12:2Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. + 12.2 Faciamque te in gentem magnam, etc. ISID. Duo promittuntur Abræ, quod scilicet terram Chanaan semen ejus possidebit, cum dicitur: Et veni in terram quam monstrabo tibi. Aliud autem longe præstantius, non de carnali, sed de spirituali semine, quo pater futurus est, non tantum gentis Judaicæ, sed omnium gentium fidem suam sequentium; quod ita promittitur: Et benedicentur in te omnes gentes terræ.
Exodus 12:13Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.
Numbers 4:8extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.
Joshua 2:12Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi verum signum,
Joshua 6:23Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israël manere fecerunt. + 6.23 Ingressique juvenes eduxerunt ADAM. Rahab meretricem, et omnem domum patris ejus vivificavit Jesus, etc., usque ad et qui erant primi facti sunt novissimi.
Esther 8:6Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei?