Joshua 21:39
Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo + 21.39 Itaque. ISID. Quod quadraginta duæ urbes accipiunt Levitæ, prædicatio significatur sanctorum. Ipsi enim possident doctrinam, quæ constat ex decalogo legis, et quadrifario numero Evangelii, quasi quaterdenas urbes habentes: quibus etiam adduntur duæ; quia cuncta quæ prædicant, morali et mystico sensu annuntiant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Heshbon with her suburbs, Jazer with her suburbs; four cities in all.
In Context
38Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
40cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.
Cross References
Numbers 21:26Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. + 21.26 Sehon regis. Sehon, id est loquentis: qui enim sub diabolo agunt, tantum loqui norunt, sed inania loquuntur, ut pote astrologi aliqui et philosophi; fidelium autem regnum, quod a Deo est, non in sermone, sed in virtute Dei I Cor. 4.. Moab. RAB. Moab qui interpretatur, etc., usque ad corruunt et consumuntur.
Numbers 32:3Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,
Numbers 32:37Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,
Joshua 13:21et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ.
1 Chronicles 26:31Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,
Jeremiah 48:32de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare; usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit. + 48.32 Plorabo tibi, vinea Sabama. Tempestatem hujus sæculi. Videtur enim significare aliquos de Moab ad Dominum converti velle. Sabama enim conversio aliqua interpretatur. Vinea Sabama, etc. Attollens altitudinem, quia superbia turrim ad cœlum conatur erigere.