Numbers 21:26
Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. + 21.26 Sehon regis. Sehon, id est loquentis: qui enim sub diabolo agunt, tantum loqui norunt, sed inania loquuntur, ut pote astrologi aliqui et philosophi; fidelium autem regnum, quod a Deo est, non in sermone, sed in virtute Dei I Cor. 4.. Moab. RAB. Moab qui interpretatur, etc., usque ad corruunt et consumuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 1:4postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai, + 1.4 Postquam percussit Sehon, etc. Notandum quod, interfectis duobus Amorrhæorum regibus, lex recapitulatur et populus instruitur, quia, remotis scandalis et superatis vitiorum turmis, competenter doctrinæ insistitur et fidei lumen digne desiderantibus aperitur. Debemus prius in nobis vitia occidere et sic mandata divina populis tradere. Sehon regem Amorrhæorum qui habitavit in Hesebon, etc. ISID. In his regibus, etc., usque ad sed foris manentes semper operibus insistant pravis.
Joshua 13:17et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,
Joshua 21:39Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo + 21.39 Itaque. ISID. Quod quadraginta duæ urbes accipiunt Levitæ, prædicatio significatur sanctorum. Ipsi enim possident doctrinam, quæ constat ex decalogo legis, et quadrifario numero Evangelii, quasi quaterdenas urbes habentes: quibus etiam adduntur duæ; quia cuncta quæ prædicant, morali et mystico sensu annuntiant.
Jeremiah 48:2Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
Jeremiah 48:45In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. + 48.45 In umbra Hesebon steterunt. Quia in ejus munitione sperabat sibi solatium, sed frustra: quia ignis vindictæ verticem tumultus filiorum Moab justo judice retribuente oppressit.