Iosue 3:4
sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
Cross References
Genesis 31:2animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
Exodus 4:10Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum. + 4.10 Obsecro, Domine, etc. AUG. Quæst. in Exod. Quod ait Moses ad Dominum: Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternum neque ante nudiustertianum diem, neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo, intelligitur credere posse fieri Dei voluntate subito eloquentem, cum dicit: neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo, tanquam ostendens fieri potuisse ut qui ante hesternum et nudiustertianum diem eloquens non fuisset, repente fieret ex quo cum illo Dominus loqui cœpit. ORIG. homil. 3 in Exod. Dum esset Moses in Ægypto, et erudiretur omni sapientia Ægyptiorum, non erat gracili voce, nec tardus lingua, nec profitebatur se ineloquentem. Erat enim, quantum ad Ægyptios, sonoræ vocis et eloquentiæ incomparabilis. Ubi autem Dei vocem audivit, et eloquia Domini suscepit, sentit vocem suam gracilem, et exilem tardamque, et impeditam linguam, et se pronuntiat mutum, cum incipit cognoscere verum Verbum, quod erat in principio apud. Deum Joan. 1.: mutis enim animalibus quamvis indoctus homo comparetur, eloquens videbitur; si vero eruditis et eloquentibus, stultus et mutus. At si quis Dei verbum et divinam respiciat sapientiam multo amplius guam apud nos pendens, apud Deum mutum se animal profitebitur. Unde psal. LXXII: Ut jumentum actus sum apud te. Quia igitur in id intelligentiæ profecit, ut se cognosceret, quod est magna pars sapientiæ, remuneravit eum divina dignatio dicens: Aperiam os tuum, etc. Beati quorum os Deus aperit ut loquantur. Unde psal. LXXX: Dilata os tuum, et ego implebo illud. Similiter Paulus dicit ad Ephes. 6: Ut detur mihi sermo in apertione oris mei. Eorum ergo qui vera loquuntur, os Deus aperit: eorum qui loquuntur mendacium, falsum testimonium, scurrilitates, turpitudines, susurronum quoque et detractorum, et eorum qui otiosa loquuntur, diabolus aperit os. De Juda refertur Joan. 13, quia introivit in illum Satanas, et misit in cor ejus ut traderet eum. Os ergo ejus aperuit, ut loqueretur cum Pharisæis, quomodo eum traderet accepta pecunia. Non est autem parvæ gratiæ discernere os quod aperit Deus, et quod aperit diabolus. Aperit etiam Deus aures sanctorum ad audienda verba divina; unde: Dominus aperiet mihi aurem. Aperit oculos, sicut aperuit oculos Agar, et vidit puteum aquæ vivæ; unde Eliseus: Aperi, Domine, oculos pueri tui, ut videat, quia plures sunt nobiscum IV Reg. 6.. Auris vero quæ per eruditionem Domini aperitur, aliquando aperta est, aliquando clausa; unde: Ne recipias auditum vanum Eccli. 45.. Si dicuntur vana, profana, turpia, qui novit eruditionem Domini, claudit aurem et dicit: Ego autem sicut mutus, qui non aperuit os suum, et sicut surdus non audiebam Psal. 37.. Si vero ad utilitatem animæ pertinent quæ dicuntur, si de Deo sermo est, si mores docet, ad virtutes invitat, vitia resecat, aures pateant et tota animæ janua. Notandum autem quia summa moderatione usa est lex ut diceret: Non recipies auditum vanum; non dixit, Non audies; sed, Non recipies. Nam vana sæpe audimus: Marcion enim et Valentinus, et omnes contra Creatorem disputantes, vana loquuntur; frequenter tamen audimus ut contradicamus, sed non recipimus, quia illorum os diabolus aperit. Dignetur Dominus aperire os nostrum, ut possimus contradicentem revincere, et obturare os quod diabolus aperit.
1 Chronicles 11:2Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
Psalms 89:7Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. + 89.7 Defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. AUG. Mortales et passibiles facti, quod tamen morte finire timemus, unde sequitur: Et in furore tuo turbati sumus. Sæculum. Vitam nostram pravam. Vel sæculum posteros. In illuminatione vultus. CASS. Illa teguntur, quæ veniam habent: illuminantur, quæ puniuntur. 1
Isaiah 48:17Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. + 48.17 Ego Dominus. Qui Isræl futura promitto. Reddit causam quare eos prius afflixerit.