Iosue 3:5
Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:10Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. + 19.10 Vade ad populum, etc. ORIG. Descende et protestare populum, et purifica illum hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium, etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod præcipit Dominus: Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi Matth. 22: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu et lotis vestibus: ingressurus est enim paulo post ad cœnam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad cœnam hanc sordidis vestibus; unde Eccle. 9: In omni tempore sint vestimenta tua munda. Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis. II Cor. 7: Purificatus es corpore, mundatus ab omni inquinamento carnis et spiritus. Act. 11: Quæ ergo Deus mundavit, tu immunda ne feceris. Audi sanctificationis genus: ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei; hoc est quod ait Apostolus I Cor. 7: Bonum est homini mulierem non tangere, salvo tamen infirmis remedio nuptiali. I Cor. 7: Sed quia tempus breve est, superest ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes. Sanctifica illos, etc. RAB. Qui ad conspectum Dei desiderat venire, sanctificet se fide et conversatione, et lavet vestimenta, id est opera hodie et cras, in præsenti scilicet et in futuro, ut ad gloriam resurrectionis perveniat, quam tertius dies insinuat.
Leviticus 20:7Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.
Joshua 3:13Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient: quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.
Joshua 7:13Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum: hæc enim dicit Dominus Deus Israël: Anathema in medio tui est, Israël: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
Job 1:5Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. + 1.5 Cumque in orbem, etc. In orbem dies convivii transeunt, cum prædicatione mysteria peraguntur; peractis omnibus Job pro filiis offert, quia pro apostolis de prædicatione redeuntibus Christus Patrem oravit, mittendoque Spiritum sanctum sanctificavit, emundans quidquid culpæ inesse potuit. Ibid. Diluculo consurgit qui compunctionis, etc., usque ad quæ expleta indigent expiationis. Ibid. Holocaustum totum incensum dicitur, etc., usque ad ante oculos Dei usque ad terminum vitæ tegat.