Deuteronomii 16:3
Non comedes in eo panem fermentatum: septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Ægypto: ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto, omnibus diebus vitæ tuæ. + 16.3 Panem fermentatum. Corruptam doctrinam vel veterem conversationem, unde: Epulemur in azymis, non in fermento veteri, etc. I Cor. 5.. Septem. Toto tempore præsentis vitæ. Sicut illi septem diebus azyma comedebant, sic nos pure et simpliciter septem diebus hujus vitæ conversemur, quibus quotidie agnus occiditur, et pascha celebratur, si innovati nihil ex veteri corruptione retinemus. Quid enim est aliud fermentum, quam naturæ corruptio? Fermentatum enim recedit a naturali dulcedine, et corrumpitur adulterino rancore.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:8Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. + 12.8 Et edent carnes, etc. GREG., ibid. Nocte agnum comedimus, etc., usque ad de fermento enim laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat. Cum lactucis, etc. GREG., ibid. Lactucæ agrestes valde amaræ sunt, etc., usque ad ut dispensari omnia per Spiritus sancti potentiam sciat.
Exodus 12:14Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. + 12.14 Habebitis autem hanc diem, etc. AUG., in Exod. quæst. 43, tom. 3. Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum, æternum vel æternalem; quod Græce dicitur, non sic accipiendum est, etc., usque ad omni tempore præsentis vitæ simplicitas servanda, malitia cavenda.
Exodus 12:19Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.
Exodus 12:32Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
Exodus 13:3Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.
Leviticus 23:6et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. + 23.6 Septem diebus, etc. Si vere pascha celebrare volumus, septem diebus, id est semper, ab omni malitia azymi esse debemus, et maxime a Judaico errore. Unde ait Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5..