Joshua 7:2
Cumque mitteret Josue de Jericho viros contra Hai, quæ est juxta Bethaven, ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: Ascendite, et explorate terram. Qui præcepta complentes exploraverunt Hai.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 28:19Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur. + 28.19 Appellavitque nomen urbis Bethel., etc. HIER., de locis Hebraicis. Ab eo quod dictum est, quam terribilis est locus iste, etc., loco nomen imponit Bethel, id est domum Dei, qui ante Luza vocabatur, id est, nux vel amygdalum. Unde ridicule quidam verbum Hebraicum ulam, nomen urbis esse putant: cum ulam interpretetur prius. Ordo ergo iste est lectionis: Vocavit nomen illius loci Bethel, et prius Luza vocabulum civitatis. Antiquæ vero scripturæ verbo ulam vel olam plenæ sunt, quod nihil significat nisi prius vel ante vestibulum, vel superliminare, vel postes, etc.
Joshua 12:9Rex Jericho unus: rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus:
1 Samuel 13:5Et Philisthiim congregati sunt ad præliandum contra Israël, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena quæ est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
1 Kings 12:29Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan:
Proverbs 20:18Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
Isaiah 10:28[Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua.