Iosue 7:1
Filii autem Israël prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israël. + 7.1 Iratusque est Dominus, etc. ADAM., hom. 7. Non otiose transcurrendum est, etc., usque ad quam mecum ire in gehennam. AUG., quæst. 8 in Josue. Quæri solet quomodo juste pro peccatis alterius in alios vindicetur, etc., usque ad quod in suo judicio facit ipse, quo potestas humana non aspirat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 34:27Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
Joshua 6:17Sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus. + 6.17 Sitque civitas ADAM., hom. 7. Custodite vos ab anathemate, etc., usque ad et populum Dei vinci faciunt.
Joshua 22:16Hæc mandat omnis populus Domini: Quæ est ista transgressio? cur reliquistis Dominum Deum Israël, ædificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes?
Joshua 22:20Nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israël ira ejus incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.
1 Chronicles 2:6Filii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
1 Chronicles 21:7Displicuit autem Deo quod jussum erat: et percussit Israël.