Genesis 28:19
Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur. + 28.19 Appellavitque nomen urbis Bethel., etc. HIER., de locis Hebraicis. Ab eo quod dictum est, quam terribilis est locus iste, etc., loco nomen imponit Bethel, id est domum Dei, qui ante Luza vocabatur, id est, nux vel amygdalum. Unde ridicule quidam verbum Hebraicum ulam, nomen urbis esse putant: cum ulam interpretetur prius. Ordo ergo iste est lectionis: Vocavit nomen illius loci Bethel, et prius Luza vocabulum civitatis. Antiquæ vero scripturæ verbo ulam vel olam plenæ sunt, quod nihil significat nisi prius vel ante vestibulum, vel superliminare, vel postes, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he called the name of that place Bethel: but the name of that city was called Luz at the first.
In Context
Cross References
Genesis 35:1Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
Genesis 48:3Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan: benedixitque mihi,
Joshua 18:13atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris:
Judges 20:26Quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino: jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas,
1 Kings 12:29Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan:
2 Chronicles 13:19Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus: + 13.19 Bethel. RAB. Civitas in proximo lapide ab Elia ad dexteram euntibus Neopolim, quæ prius Luza, id est Amigdalon vocabatur, et cecidit in sortem Benjamin juxta Bethan et Hai, quam expugnavit Jesus rege illius interfecto. Ephron. Civitas est in tribu Juda. Unde et villa pergrandis Ephrea contra septentrionem in vicesisimo ab Elia milliario hactenus vocatur.