Iosue 8:30
Tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal, + 8.30 Tunc ædificavit, etc. ADAM., hom. 9. Ædificavit Jesus altare Domino Deo Isræl, etc., usque ad qui ad altaris constructionem digni sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then Joshua built an altar unto the LORD God of Israel in mount Ebal,
In Context
Cross References
Genesis 8:20Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. + 8.20 Et tollens, etc. AUG. Ingressa sunt in arcam munda et immunda animalia, sed post egressum non offeruntur Deo nisi munda. Quod vero ait: Non percutiam omnem animam viventem sicut feci, et addidit quæ largitate bonitas donat indignis, forte Novi Testamenti indulgentia figurata est, ut præterita ultio ad legis pertineat severitatem, hoc ad gratiæ bonitatem.
Genesis 12:8Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. + 12.8 Bethel. RAB. Interpretatur domus Dei, quæ post Bethaven vocata est, id est domus idoli. Hai. Mystice. Hai oculus vel fons interpretatur. Patriarcha ergo tendens ad terram promissionis, tetendit tabernaculum inter Bethel et Hai, quia sancti fonte baptismi regenerati, in cursu hujus vitæ circumspecti, ad Dei tabernaculum, id est, cœlestem properant civitatem.
Deuteronomy 27:4Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce: + 27.4 Quando ergo. ISID. Quomodo hoc factum fuerit, etc., usque ad qui altaris constructione digni sunt. Qui juxta montem Garizim incedunt electi ad benedicendum, figurant eos qui non metu pœnæ, sed cœlestis promissionis amore succensi, veniunt ad salutem. Qui juxta montem Hebal incedunt, in quo maledictiones prolatæ sunt; hi sunt qui non amore benedictionum vel promissionum, sed suppliciorum timore, legis præcepta faciunt. Omnes autem circa arcam incedunt, quia ab Ecclesiæ sinu non recedunt. Sed nobiliores, qui ex charitate, quam qui pœnæ timore serviunt. Solus vero Jesus potest hujusmodi mentes cognoscere, et alios in monte Garizim ad benedicendum, alios in monte Hebal ad maledicendum statuere, non ut maledictionem accipiant, sed ut maledictiones scriptas et peccatoribus constitutas caveant, et timore supplicii pœniteant.