Jude 1:21
vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Et hos quidem arguite judicatos:
Cross References
Job 14:14Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. + 14.14 Putasne mortuus homo rursum. Solent justi viri, etc., usque ad ut post fortius roboret. Cunctis diebus. Qui itaque immutationem suam tanto desiderio exspectat, quam sit de resurrectione certus insinuat.
Matthew 24:42Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. + 24.42 Vigilate ergo. HIER. Non dixit quia nescimus, sed quia nescitis, ut ostendat se diem judicii non ignorare.
John 1:17quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. + 1.17 Per Moysen. Per Moysen servum prænuntiatio, per Dominum Jesum salutis impletio.
John 15:9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
Romans 5:5spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. + 5.5 Spes autem. Quia est in Deo qui non fallit, non in homine mendace, cujus spei pignus est Spiritus: legitur enim: Fons aquæ tuæ sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi Eccli. 5.; ipse est Spiritus, quem non possunt accipere mali, et charitas est, quam habere et malus esse non potest aliquis. Sed nomen Christi habere et baptismum, corpus Domini sumere, et cætera sacramenta habere, et malus esse potest. Charitas ergo est proprium donum Spiritus, et singularis fons. Charitas Dei. Vel Deus late nos diligit: et hoc habemus in cordibus nostris per Spiritum qui facit nos intelligere charitatem Dei erga nos.
Romans 6:23Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.